라틴어 문장 검색

documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:1)
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:1)
Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:2)
isti tam censorio adultero non mater est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:1)
adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:4)
quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 4:2)
Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION