라틴어 문장 검색

documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
Ecce circensium obstrepit clamor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:1)
scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:4)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)
Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:5)
nam circensibus ipse quanta ludis victor gesseris intonante Roma laetam par fuit exarare Musam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium67)
postridie iussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:1)
quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:5)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)

SEARCH

MENU NAVIGATION