라틴어 문장 검색

Vah, iam scapulae pruriunt, quia te istaec audivi loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 178)
Meae istuc scapulae sentiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 133)
Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 31)
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 334)
uti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장18)
ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, πεντάδωρωσ, quae privata, τετράδωρωσ struuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장19)
Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci τέλειον dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장16)
namque ex manibus digitorum numero [ab palmo pes] est inventus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장18)
ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장30)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장24)
quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ad anguis inferius ventris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장8)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
e cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장35)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)

SEARCH

MENU NAVIGATION