라틴어 문장 검색

"Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:4)
Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:4)
isque cum secundissumo vento cursum teneret, ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:3)
tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 16:15)
scelestum, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:3)
quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:5)
Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.4)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
Urnis scelestas Danaides portant aquas, Pertusa nec complere possunt dolia;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.4)
Ego quo scelesta furis attraxit manus, Ibi sorte tristi fata deflebo mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.6)
Debita sacrilegae vincla subite manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 724)
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, cum totidem linguis sint satis ora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:291)
"meus fuit ille sacerdos, sacrilegae telis me petiere manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권470)
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:7)
Ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata iube;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION