라틴어 문장 검색

quod cum taediosum esset, praecipue quando fiebant foedera cum longe positis gentibus, inventum est, ut sceptrum tenentes quasi imaginem simulacri redderent Iovis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2064)
sceptrum enim ipsius est proprium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2065)
unde nunc tenet sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2066)
novimus autem interfuisse foederi et deos alios, et Iovis imaginem sceptri praesentia redditam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5653)
unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palma- tam - unde ait Iuvenalis "in tunica Iovis" - , faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 274)
Haec tardata diu species multumque morata Consule te tandem celsa est in sede locata, Atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, Et clades patriae flamma ferroque parata Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 33:1)
haec tardata diu species multumque morata, consule te, tandem celsa est in sede locata, atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 33:1)
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, Haec qui negavit magno consilio homini, Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.4)
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 188)
Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 189)
Laeva manus sceptrum late regale movebat, Lydius alta pedum vincla cothurnus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 18)
Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 144)
at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, semper honorata sceptra tenere manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 812)
sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras nescioquam dicunt Iphigenian iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 231)
Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권279)

SEARCH

MENU NAVIGATION