라틴어 문장 검색

sed sceptris inferre minas omnique perempto milite Romanas ardet prosternere vires, iamque Getas Histrumque movet Scythiamque receptat auxilio traditque suas hostilibus armis relliquias.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:162)
fraternas ex aequo dividat hastas, nec sceptri tantum fueris, sed militis heres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:87)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
scandat sublime tribunal, participem sceptri, socium declaret honoris — cum subito stringunt gladios;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:225)
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat, cuius se totiens summisit ad oscula supplex nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa corpore feralem quaestum post fata reposcit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:265)
illo sub cardine rerum sedula servatum per tot discrimina pignus restituit sceptris patrui castrisque mariti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:33)
arma Getarum nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:46)
sed providus aether noluit humano titulos auferre labori, ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam, quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:154)
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum ora refer, pompam recolens ut mente priorem, quem tenero patris comitem susceperat aevo, nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:184)
advectae misso Stilichone curules, ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul impleret generoque socer.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:188)
medius sed clauserat hostis inter me socerumque viam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:197)
celer Addua nostro sulcatus socero:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:211)
iam Thybris in uno et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:276)
tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis, intra consilium vincis sensumque legentis, et gener Augustis olim socer ipse futurus accedis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:45)
hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas, hac etiam post fata colis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION