-
Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi.
- (카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장2)
-
qui renuntient Timino de viris fortissimis.
- (CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM60)
-
Imperator Isaci renuntiat Imperium, et fit Imperator Constantinus Ducas.
- (BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1059 15:3)
-
Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum educaverant alumnum.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:1)
-
componit epistulas quis amicitiam ei renuntiabat:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장6)
-
post Seneca hactenus promptius respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda caedes esset.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장7)
-
plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장3)
-
Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali initio.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장1)
-
parendo potius, commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est qui ante discrimen quietissimus.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장5)
-
idem placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장2)
-
et exploratores cura diversa sciscitandi sua non occultabant.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장2)
-
sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur;
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장3)
-
his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum cum Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi Alcibiadem vivum aut mortuum sibi tradidisset.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:1)
-
at Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotos.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:1)
-
Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:1)