라틴어 문장 검색

per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 467:1)
quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 162:2)
Aetoli consilium cum rei, spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 400:1)
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
accurro, ut sciscam quid velit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 120)
Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 154)
Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1041)
postridie auferimus aurum omne illis praesentibus, palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3106)
Inde a principio iam inpudens epistula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9132)
Quid ais, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 19)
Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 115)
hominis impudentem audaciam!
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 120)
illest miles meus erus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 16)
Cur es ausus subigitare alienam uxorem, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION