라틴어 문장 검색

LACEDAEMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 2:1)
Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 16:2)
Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 19:1)
Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 2:2)
Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 14:1)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
QUOD satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 2:1)
Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 1:1)
Haec item atque alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:1)
Ita enim scriptum in eo libro est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 4:1)
Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 8:1)
Item in libro sexto hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장32)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
(불가타 성경, 에스테르기, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION