라틴어 문장 검색

Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:1)
Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:4)
Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:3)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles constituere,curato ne inter se contingant,nam ita vermibus interibunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 7:4)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:3)
Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:6)
Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 13:3)
In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 14:2)
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:1)
Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:4)
Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:1)
Surculi sint bifurci vel trifurci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:3)
Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION