라틴어 문장 검색

namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 377:1)
in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 220:4)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:5)
nam etiam cum iudicium ostendero, suum tamen legentibus relinquam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 259:2)
alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 17:1)
neque id legenti persuasum sit omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:1)
omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 27:3)
sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:2)
qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:1)
in parte iuvari potest, quod, cum aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:2)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장4)
" Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:3)
Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION