라틴어 문장 검색

Scurra degrunnit prior Movetque plausus et clamores suscitat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.15)
Acclamat populus scurram multo similius Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.17)
Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:3)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:1)
solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:3)
ipsi amare invicem, qui est flagrantissimus amor, adulescentuli coepimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:2)
Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:1)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 1:1)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
"inpune tantas, furcifer, strophas cavillo mimico te nexuisse existimas, dum scurra saltas fabulam?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.102)
Maenius, ut rebus maternis atque paternis fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1513)
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, scurrantis speciem praebere, professus amicum ut matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido scurrae distabit amicus, est huic diversum vitio vitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna gravisque, quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, dum volt libertas dici mera veraque virtus, virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION