라틴어 문장 검색

erat enim odio quorum rhetorum inbutus C. anon.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:10)
quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:2)
me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:2)
Carbonem et eius fratrem scurram ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:5)
Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:6)
Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:3)
nam neque parum facetus scurra Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:5)
vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:7)
credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:1)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
quis porro umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:3)
At ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:2)
latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;- haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem traducta appellatur θέσισ. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:6)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
hanc ὑπαλλαγήν rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν grammatici vocant, quod nomina transferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION