라틴어 문장 검색

ubi, quoniam urbem istam expugnare nequiverat, in hiberna cum exercitu secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.91)
" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
Consilio militari damnatus, ad fundum suum apud Virginienses secessit, ubi aliquandiu moratus, Philadelphiam demigravit, ibique, perbrevi febre correptus, diem supremum obiit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.73)
Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:2)
Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)
º qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:4)
Praeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitui imperato vexillum russi coloris in arce positum est, praeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:2)
atque inmitis achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 304)
et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 733)
haec ergo caute ab illis segreganda sunt verbis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1949)
nam aliter non procedit, si segreges 'quos inter medios venit furor', cum ipse dicat, licet simulatas, fuisse tamen amicitias, simul namque sacrificabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3472)
dispulerat segregaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5121)
longa tibi exilia subaudiendum 'obeunda'. arandum quia legimus subtrahiturque solum, non inmerito dixit nunc 'arandum'. hesperiam sequenti epitheto Italiam ab Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7801)
ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1334)
nam minora a maioribus segregantur, sed contra dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4182)

SEARCH

MENU NAVIGATION