라틴어 문장 검색

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:9)
Mensis artiore praecingitur circulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:12)
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 23:1)
Inveniam alium poetam, apud quem praecingantur et spissis aut Phryxianis prodeant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 28:2)
Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:3)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
nunc Cadmeas inter matres impia maenas comes Ogygio venit laccho, nebride sacra praecincta latus thyrsumque levem vibrante manu, tibi commotae pectora matres fudere comam.
(세네카, 오이디푸스 6:25)
Et anus posuit paliolum supra sedile in quo consueverat maritus sedere et a domo recessit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:8)
Venit maritus sero et sedit super sedile in quo consueverat propter palium quod erat subtus se.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:9)
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno, fidaque suggesta castra coronat humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 43)
hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer eloquens ultro in familiam patriciam adscivit, licet illi ad hoc, ut sileam de genere vel censu, aetas venustas pudor patrocinarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:1)
"modo nam trans aequora terris prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum, prima salutavit Capreas et margine dextro sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae, huius utrumque latus molli praecingite gyro, partitaeque vices vos stuppea tendite mali vincula, vos summis adnectite sipara velis, vos zephyris aperite sinus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri8)
pars robora flammis indurata diu - non unus namque maniplis mos neque sanguis - habent, teretes pars vertere fundas adsueti vacuoque diem praecingere gyro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권27)
subit astra fragor, caelumque tremiscit, omniaque excusso patuere sedilia vulgo, sed nec lora regit nec verbera pallidus audet Labdacides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권178)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION