라틴어 문장 검색

nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et Scis, inquit frater, redusse ad nos thesaurum de quo querebar?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:2)
Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit 'non patiaris genus tuum interire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:31)
Maritus quidam cum diligeret coniugem Togamque puram iam pararet filio, Seductus in secretum a liberto est suo, Sperante heredem suffici se proximum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta7)
Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:1)
Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 4:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)
Auxit sollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novi, non minus hos seductos et quasi rusticos verear.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 5:2)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
venit Gradivus ad Annam et cum seducta talia verba facit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권452)
plura locuturi subito seducimur imbre:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권263)
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:2)
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi "quisquis es, hospes" ait, "si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:7)
Forte puer comitum seductus ab agmine fido, dixerat "ecquis adest?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION