라틴어 문장 검색

Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.
(카이사르, 내란기, 1권 3:2)
Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장1)
incusat spes aegra moras longique videntur stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:8)
Sic fatus acutum adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem mens erat officiique capax omnesque pudoris hauserat insidias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:55)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
se satis Armenio fessum pro limite cingi nec tantis unum subsistere posse periclis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:217)
numquam mea dextera segnis ad ferrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:231)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
Exitium iam Roma timens et fessa negatis frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi non solito vultu nec qualis iura Britannis dividit aut trepidos summittit fascibus Indos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:14)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)
nec mollia fesso strata dedere torum;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:133)

SEARCH

MENU NAVIGATION