라틴어 문장 검색

ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)
Quin etiam in seipso res varia est, cum idem corpus (prout sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam calidi quam frigidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:3)
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:1)
cum illae etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:2)
Denique magna est omnino praerogativa instantiarum constitutivarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad divisiones sive partitiones naturarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:1)
aer, si per tensuram (velut per exuctionem in ovis vitreis) dilatetur, magno laboret desiderio seipsum restituendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:8)
Quam definitionem Peripateticorum merito derisit Gilbertus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:12)
esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:14)
Sed adhuc magis culpanda est illa definitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:15)
per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:2)
Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:19)
Nunquam enim fuit quisquis adeo superbus qui seipsum tam absurde magnifecerit quam amator personam amatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:14)
Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:19)
Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:5)
Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION