라틴어 문장 검색

iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권171)
Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate naturae est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:14)
quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 186:1)
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 734)
verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam condiat, da quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1106)
deglupta mena, sarrapis, sementium, manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior ali ulpicique quam Romani remiges.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 550)
cum vestimentis postquam aps te abii, algeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 655)
Miseri algebunt postea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 279)

SEARCH

MENU NAVIGATION