라틴어 문장 검색

NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 7:1)
Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:1)
Verba edicti haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 8:2)
Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 9:1)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:1)
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:1)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 9:1)
Nam cum redhiberi Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 11:1)
UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 2:1)
Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 4:1)
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 8:1)
Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION