라틴어 문장 검색

Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:2)
tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:5)
consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 3:5)
quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 12:2)
liberis, orbitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:9)
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:1)
quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia - adde eodem exilia luctus orbitates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:2)
nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:2)
| Ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:18)
Mustela cum annis et senecta debilis Mures veloces non valeret assequi, Involvit se farina et obscuro loco Abiecit neglegenter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.8)
satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:8)
Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:2)
iam veniet tacito curva senecta pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 96:1)
venturae memores iam nunc estote senectae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION