라틴어 문장 검색

ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
quo cum bene semina aquarum multa modis multis convenere undique adaucta, confertae nubes umorem mittere certant dupliciter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:5)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
infusus vino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:2)
Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:1)
Sed nocte fugata, Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:38)
vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5363)
pavLatim sese tollit mare sic bella dicit surrexisse paulatim, sicut ventis flantibus sensim mare turgescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
conferto coniuncto;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3691)
Sensim itaque tranquilleque progressi oram curvi molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:3)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:6)
cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:3)
progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION