라틴어 문장 검색

Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse, quod mihi licuit omnino non vendere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 7:1)
deinde iis, qui amplissimas summas emptionibus occupaverant, separatim consului.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 3:2)
Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quaeque tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:3)
de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de unaquaque earum libros ediderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:1)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 37:2)
illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 208:1)
ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장41)
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:3)
Illud praeterea iudico observandum, ne duo, quae separatim probanda sunt, misceamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:2)
Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 12:3)
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:1)
Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria.
(세네카, 행복론, Liber VI 23:1)
periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:3)
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION