라틴어 문장 검색

Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
Septembres flamen Quirinalis et virgines.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:4)
Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:10)
Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:20)
Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.8)
Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:6)
Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:7)
et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:13)
lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:1)
tempus anni post circumactum solstitium erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 456:1)
nocte quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 478:1)
ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장53)
qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur aridum, interior autem sit non siccus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장6)
aestiva ad septentrionem, quod ea regio, [non] ut reliquae per solstitium propter calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est aversa a solis cursu, semper refrigerata et salubritatem et voluptatem in usu praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장8)
nam 'solstitia' pro solstitio et 'hiemes' pro hieme posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10018)

SEARCH

MENU NAVIGATION