라틴어 문장 검색

At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 28:1)
Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 1:1)
Ad septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi, Thraces et Dari, Sarmatae atque Germani.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 14:1)
HAEC ad septentrionem:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GAETULICUM 1:1)
OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 1:1)
inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:3)
ecce intuetur partem septentrionis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:2)
rursus ad septentriones vertit aspectum;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:6)
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem, Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:46)
solusque quietem Euboici vasta lateris convalle tenebis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:57)
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori Crediderint) multis concurrere visus Olympo Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus, Edere nocturnas belli Pharsalia voces, Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:55)
quos inter in alta It convalle iacens iam molibus unda receptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:74)
a vertice aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibi hic vertex nobis semper sublimis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1145)
'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, ut axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5129)

SEARCH

MENU NAVIGATION