라틴어 문장 검색

Parvulum trans rivum, a parte septentrionali, campus latus segetes, et pascua, greges multos et armenta ostendit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.53)
Washingtonius igitur, summo omnium bonorum consensu, civitatum foederatarum Americae septentrionalis Praeses primus electus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.58)
Civitates duae, Septentrionalis, nempe, Carolina, et Insula Rhodensis, ad novam reipublicae formam accedere recusabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.76)
Irae animique copias inter australes et septentrionales intercedebant, et odia maxima civitates, unde profecti fuere isti milites, exagitare aliquandiu non destitere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.124)
In Carolina septentrionali, in Britannos fortissime pugnando, laudem ingentem meruit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.98)
Attamen, omnes, fere, Virginiam incolentes, qua in civitate degere decrevit Washingtonius, servos possidebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.188)
sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 6:2)
Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quos se recipiebant, castra sua, quia in plano erant, habitare et incolere iussit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 14:2)
Aedem vero Saturni aerarium Romani esse voluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum, aut quia sub illo nihil erat cuiusquam privatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:1)
ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ’ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὢν, vel quod transversos in nos a meridie inmittit radios, cum simus ad ipsum septentrionales.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:5)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 13:1)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION