라틴어 문장 검색

nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:2)
Sed tamen aliquando, ut superius libavimus, quia rebus, de quibus loquimur, cognatos oportet esse sermones, rerum informitati locutionis debet deformitas conformari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:8)
Deus autem et cum loquitur fidelis est, cujus sermo sacramentum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:3)
Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:1)
"Sic locuto deo pastore, nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari, Psyche pergit ire."
(아풀레이우스, 변신, 5권202)
Imo nunquam de illo loquitur quin statim excurrat in sermones de regum magnorum miseriis, quod non cum aequalibus suis, sed tantum cum servis conversari eis concedatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:7)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
ut non levi citatoque sermone et - ut ita loquar - summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:17)
non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 1:5)
" Hoc," inquit, " primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 57:2)
Transibit sermo in effectum, si honesta loquamur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 747)
nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen, quae loquerentur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 297)
Nisi enim prima sit persona, quae scilicet loquitur, quomodo erit secunda, ad quam videlicet sermo loquentis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:9)
sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat, conquiri vero et elici blanditus, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 2:1)
non inter pocula sermo captatur, pura sed libertate loquendi seria quisque iocis nulla formidine miscet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION