라틴어 문장 검색

Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:3)
Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 1:1)
Seritur bulbus radicis, et talea calami;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:1)
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:1)
Potest etiam quercus simili ratione seri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:4)
Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:6)
Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:2)
quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:2)
Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:5)
Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:1)
cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:3)
Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:2)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 3:1)
Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION