라틴어 문장 검색

Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장14)
Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장19)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장2)
nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장4)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
Dixit autem invocans hoc modo: " Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장22)
Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 2장2)
tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장2)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION