라틴어 문장 검색

res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:8)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:1)
me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:5)
an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:4)
de cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:6)
te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:6)
Solent mendaces luere poenas malefici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.1)
et sapiunt, mea quidem sententia, Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 260)
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.1)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:1)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION