라틴어 문장 검색

Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)
ea aes cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장4)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
itemque in aeneo si ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit, neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea aqua erit item probata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장5)
limus enim cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장71)

SEARCH

MENU NAVIGATION