라틴어 문장 검색

10. Lata est etiam lex in adminiculum et firmamentum contributionis eius quae dicta est benevolentia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:1)
Hi apud eum disserebant illum magnopere errasse cum in Cantium, et iterum cum in Scotiam profectus esset, quandoquidem locus alter tam prope Londinum esset et quasi sub oculis regis, alter autem locus nationis esset populo Angliae tam invisae ut quamvis eum summa benevolentia complexi fuissent Angli, nunquam tamen ei ita comitato adhaerere vellent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:3)
Verum gemmulae istae immaturarum nuptiarum nihil aliud erant quam vota quaedam principum amicorum et aurae benevolentiae, etsi alterum matrimonium postea tractatu conclusum, sed minime consummatum, fuerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:12)
Qui (praeterquam quod esset princeps humanissimus et moribus suavissimus), conscius sibi quam morose et parum amanter rex a consilio suo tractatus fuisset in negotio Perkini, omnibus modis contendit ut pristinum in regis benevolentia locum recuperaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:14)
Neque ex benevolentia aliqua nomen eius omissum est in catalogo adulatorum regis quos edictum Perkini perstrinxit, sed eum nolerunt reliquis admiscere, quoniam imaginem et superscriptionem papae in se habuit, cardinalitus scilicet honore impressam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:3)
Nihilominus ante finem anni exivit commissio ad benevolentiam generalem colligendam, etsi nullum esset bellum, nulli metus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:2)
benevolentia colligebatur;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:9)
Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiae et simplicitatis comes est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 10:2)
Contemplationes naturae et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:1)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, sive hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiae per vices, sive quod uxores in patientia sua glorientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:29)
Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:11)
Neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subvenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:52)
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce, Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:2)
dicentes: " Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION