라틴어 문장 검색

Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:3)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:1)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)
Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 2:2)
Recte quidem ille stitisses scripsit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 3:1)
sed falsa et audaci emendatione editores e scripto per libros stetisses fecerunt, tamquam stitisses vanum et nihili verbum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 3:2)
et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 11:1)
et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 8:2)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
Quocirca rex cum cerneret copias suas in tantum auctas magnamque in omnibus ad pugnam alacritatem, in eo quod prius decreverat confirmatior erat, atque propere exercitum duxit ita ut inter castra hostium et oppidum Newarci se medium sisteret, nolens eorum exercitum illius oppidi commoditate gaudere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:2)
Ipse certe sibi conscius est nihil huiusmodi in animo suo residere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:10)
Numnam in plateas Londini immitterent, ut vigiles scilicet eum prehenderent et coram aliquo ex iusticiariis pacis sisterent, unde omnia quae egerant per examinationem proderentur?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:14)
Itaque (partim animum explere cupiens, partim rationibus politicis inductus) statim Burgundos omnes e regnis suis exulare iussit, tam homines quam merces ipsorum, mandans subditis suis (et nominatim mercatoribus vulgo vocatis adventurariis) qui Antuerpiae residebant ut statim domum redierunt, emporium (quod plerunque pannos Anglicos sequebatur) Caletum transferens, omne etiam commercium in futurum cum Burgundis interdicens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION