라틴어 문장 검색

His itaque civitati cum fugitivis militibus immissis, [0628A] et portis clausis, Sarraceni qui eos insequebantur ad societatem reversi sunt, et urbem Rames, undique positis castris, obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:1)
Ubi Rorgius, qui civitatem Caiphas in beneficio acceperat et obtinebat, in laetitia magna illum suscepit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:7)
A sinistris vero Baldewinus de Burg, Gozelinus de Cortona, quae et Turbaysel quod dono ipsius Baldewini in beneficio tenebat, loricati occurrerunt in lanceis et gladiis et equis rapidissimis, hinc et hinc fortiter tubis et cornibus intonantes, et [0646C] praelia committentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:11)
Jam quidem omnibus exploratis copiis et visis tentoriis, caute per devia et notas semitas ad societatem suorum reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:6)
Sed ex Baldewini societate plurimi caesi et exsuperati sunt, ac plures capti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:2)
Sed nimis a societate prolongatae, immoderato grandine sagittarum vexatae, in luga ad exercitum sunt reversae, plurimis vulneratis, pariter plurimis cum equis et mulis et omnibus spoliis retentis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:4)
Erant autem Turci in tres divisi societates super fluvium Farfar, qui inter duas civitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alveum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:5)
Die vero statuta, sicut justum est et leges docent, universis primoribus regni in palatium Salomonis regis convocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:7)
fama tantorum pastorum a terra longinqua huc progressorum attigit aures Gozelini de Curcenay, qui dono regis Baldewini, fratris Godefridi, terram et redditus Tabariae in beneficio obtinuit, eo quod altis parentibus ortus, filius esset amitae Baldewini de Burg facti regis Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:4)
Et eciam Seneca in Beneficiis dixit, "Dabo egenti sed ut ipse nonegeam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:9)
Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:16)
Sed licet beneficia per moram crescant;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:17)
Reddere debes ergo beneficium amico cum usuris si potes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:21)
Alioquin in memoriafrequenter habeas beneficium tibi collatum, et benefactorem inde collaudes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:22)
Ait enim Seneca, "Satis magna est usura pro beneficio memoria."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION