라틴어 문장 검색

Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et iam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel extinxit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:12)
obsequium amicos, veritas odium parit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:6)
Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:14)
"Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:21)
Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:26)
Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:47)
Unde non parvas discordias inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:31)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrimis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:10)
Voce pari similique modo cantuque propinquo Mercurii Syrena canit Venerisque camenam Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:6)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Visus in hoc speculo respirat, lumen amicum Inuenit et gaudet fulgens cum lumine lumen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:17)
Imperator vero Boemundi hanc novam legationem et suggestionem intelligens, ducem ac ejus amicos amplius de concordia sollicitabat, quatenus, si ei placari vellet, et terram ejus pacifice pertransire, sibi vero facie ad faciem praesentari in colloquio, dilectissimum filium suum, Joannem nomine, sibi obsidem daret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION