라틴어 문장 검색

Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
vestigia fratris germanae servant Hyades, Cygnique sodalis lacteus extentas adspergit circulus alas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:69)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
set tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et sodalibus Augustalibus ederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장3)
senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:1)
nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:2)
Ob res et tunc in Africa et olim in Germania gestas ornamenta triumphalia accepit et sacerdotium triplex, inter quindecimuiros sodalesque Titios item Augustales cooptatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 1:1)
eratque fama, quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uulgatissimas meretrices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:2)
Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:2)
meus sodalis Cinna est Gaius;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 1010)
quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 128)
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 301)
Poetae tenero, meo sodali velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 351)
mei sodales quaerunt in trivio vocationes?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 473)
parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 953)

SEARCH

MENU NAVIGATION