라틴어 문장 검색

Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae vena non adiuvet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 11:1)
Quem cum emere vellet Xeniades Corinthius et, quid artificii novisset, percontatus esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 43:1)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:2)
Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius, quemadmodum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:2)
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis Ludit, et iratas incerta provocat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:5)
aut 'certus Aeneas', id est sollers, strenuus, velox, ut equidem per litore certos dimittam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 22)
quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatius qualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 202)
nam 'huius coli' dicimus, non ut Statius 'huius colus'. tenvique minerva non filo tenui, id est subtili artificio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4092)
nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 13914)
'atque aere' hoc est pulchrum aere artificium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 904)
custodia sollers diligens et perita industria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3271)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:1)
nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION