라틴어 문장 검색

Id factum eius modumque ipsum quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 3:1)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 6:1)
RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητήσ fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 2:1)
In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 4:1)
Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, 'aequilibrium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 34:1)
Nomen certe rosae albae (quod falso mariti sui titulo applicatum erat) verae suae pulchritudini remansit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:11)
Inter alias audiverat de pulchritudine et moribus suavissimis reginae iuvenis Neapolitanae vidiuae Ferdinandi iunioris, tunc temporis matronali aetate, annorum circiter viginti septem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:14)
Nihilominus apparet ex mandatis illis quae Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit eum de forma et pulchritudine eiusque partibus perite admodum interrogare potuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:2)
Atque licet in tabulis nostris inveniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit), atque etiam exemplis particularium (quae in secunda parte adduximus), atque insuper in observationibus nostris super historiam (quae in tertia parte operis descripta est), quivis vel mediocris perspicaciae et solertiae complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:1)
Videtur omnino divisio vera, rationis humanae et solertiae brutorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:2)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)
Atque profecto eadem praestat in corpore decoro, licet non delicato, quodque aspectus dignitatem potius prae se ferat quam pulchritudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION