라틴어 문장 검색

negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:3)
an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:5)
si vitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:6)
Quamvis sublimes debent humiles metuere, Vindicta docili quia patet sollertiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.1)
Ita quod multorum fugit imprudentiam Unius hominis repperit sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.29)
Probanda cunctis est quidem sententia, Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.2)
Elephanti vires, et leonis impetum, Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, Equi velocis placidam mansuetudinem, Et adesset homini sua tamen sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.3)
Nam ex omnibus, qui nunc se philosophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta veritate.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 6:1)
Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:1)
Inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et "aut fallax" ait "est sollertia nobis, aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:3)
Grande doloris ingenium est, miserisque venit sollertia rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:4)
Huc licet e toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:15)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
III. IN DELIBERATIONIS PROCESSIBUS DIALOGUS AC SINCERITAS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 234:1)
Sinceritate veritateque in scientificis politicisque dissertationibus opus est, absque finitione considerandi quid ex lege liceat aut quid non liceat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION