라틴어 문장 검색

Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:7)
Sapientia enim animum firmat etfabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrathæc nos debet tueri;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:17)
sementis enim haec non est in potentia, quae sit ante actum, sed est ipsa actio naturae intellectualis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:3)
Quid enim est quod haec vita delectet, plena aerumnarum et sollicitudinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:1)
ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:23)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
Quarum primitiva est puro corde et simplici sermone oblata Deo gratiarum actio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:8)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:3)
ut et nos ab omni istius mundi sollicitudine, atque operibus iniquitatis requiescamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 1:2)
dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:5)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
secundum nominis interpretationem, non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:10)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION