라틴어 문장 검색

tu propter mille talenta et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV95)
Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 14:2)
In principio Aeneidos tempestas describitur, et Venus apud Iovem quaeritur de periculis filii, et Iuppiter eam de futurorum prosperitate solatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:1)
Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:3)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:61)
Ne rue per medios nimium temerarius hostes, Nec tibi fatales admoveris ante Philippos, Thessalia periture tua.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:17)
49 Solatur uxorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권5)
Remane, temeraria coniunx, Et tu, nate, precor, longeque e litore casus Exspectate meos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:25)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)
243 In Cilicia alloquitur comites suos, solatur, suadetque, ut secum ad Parthos Eoasque gentes proficiscantur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권15)
Non sum tam temerarius nec audax Nec mendacia qui loquar libenter.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII2)
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor In medios enses saevaque tela ferat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV2)
Abstulerat totam temerarius institor urbem, Inque suo nullum limine limen erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI1)
Quid te frena iuvant temeraria?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV7)

SEARCH

MENU NAVIGATION