라틴어 문장 검색

Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장70)
Si quando vero ossa non confervuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장152)
quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:3)
Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:2)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:8)
In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus (*κ*α*κ*ε*ξ*ι*α*ν Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 22:1)
Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 9:5)
pila similibusque superiores partes dimouendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:5)
Ipsa soluta atque liberior est, aliter in uiris atque in feminis posita:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:2)
si parum, intra domum tamen dimouere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:2)
Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:48)
ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:3)
Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:4)
Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:3)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION