라틴어 문장 검색

revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 2:2)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
"me penes est unum vasti custodia mundi, et ius vertendi cardinis omne meum est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권59)
sunt si descendere ad ipsum ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae tempora sortitus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:3)
Quam pene tua me perdidit protervitas !
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 611)
"O felix una ante alias Priamea virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, nec victoris eri tetigit captiva cubile!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:2)
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:1)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate23)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장3)
succurre, quidquid laqueti res pendentium penis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:8)
Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:1)
Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 2:1)
Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION