라틴어 문장 검색

miles depositis annosus secubat armis, grandaevique negant ducere aratra boves, putris et in vacua requiescit navis harena, et vetus in templo bellica parma vacat:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 252)
de paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, iustius haec postulantur 1 a sacerdotibus loco propinquis aetate grandaevis, fide claris opere vulgatis, ore promptis memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 3:1)
grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:5)
"nunc quoque - sed tardum, iam plena iniuria raptae, ibo tamen pelagique deos dextramque secundi, quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo unam hiemem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권21)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere incruentus devicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 252:2)
quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION