라틴어 문장 검색

Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque secessus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:1)
At quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:9)
montis exesi spatiosus antro
(세네카, Troades 854:1)
urbibus centum spatiosa Crete,
(세네카, Troades 860:1)
tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2010)
porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem, quam tamen angustam populus facit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 25)
nam fornice non spatioso magna vident spatia, et maioris luminis usum perspicua in puteis compensant puncta profundis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 109)
hinc fulcit rutilus spatioso circite laevum umbo latus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 8)
nec Phlegrae legis ampliata rura, missi dum volitant per astra montes Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys cum silvis, gregibus, feris, pruinis, saxis, fontibus, oppidis levati vibrantum spatiosiore dextra.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem17)
"Iam divide sedem, cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem umbrat multicavus spatioso circite fornix, non eget hic cultu, dedit huic natura decorem, nil fictum placuisse placet, non pompa per artem ulla, resultanti non comet malleus ictu saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem106)
quapropter bonus arbiter et artifex lector non paginam, quae spatia describit, sed villam, quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 20:3)
at laterum tractus spatiosaque pectora servat nexilis innumero Chalybum subtemine thorax, horrendum, non matris, opus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권70)
nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권202)
Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장3)
Aditus complures et spatiosos oportet disponere, nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine inversuris faciendos, uti, cum populus dimittatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION