라틴어 문장 검색

Et Martialis dixit, Altior ascensus, gravior plerumque ruina est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:6)
De facto autem vindictæatque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid meliussit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:6)
Ne properes oro, spatium pro munere posco.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 22:1)
Altior ascensus, gravior per summa ruina est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:9)
dicunt enim, quod virtute alicuius naturae superioris, sive intelligentiae sive stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in inferiori, et tunc inferior nata est mutari ab apprehensione superioris, et sic fieri fascinationem, et quod dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non est medium, non dicunt intelligi semper de immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et inferioris, ponentes exemplum de eo quod prius inductum est, quia organum imaginationis non est immediatum vasis seminariis et tamen imagine mulieris concepta extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter praecipiens et id cui praecipitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:3)
et hunc descensum et ascensum facit exsufflatio spiritus, qui est in corde.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:23)
eo quod spatium, inquit, incipiunt recipere fruentes et immortales.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:22)
eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:8)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:8)
meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:14)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 3:1)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION