라틴어 문장 검색

Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:5)
eodemque modo linamentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:3)
Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:2)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
si in summo, specillum protinus recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:5)
Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:1)
Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:3)
Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:3)
Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:1)
Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:3)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, [et] ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:3)
Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION