라틴어 문장 검색

Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et protrahenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 5:1)
Nam quod parvulum est, super inguen in uterum vel digito vel averso specillo repellendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 2:3)
Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo compelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 3:4)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo, vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:4)
Quod si, antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:1)
Interpositis quinque aut sex diebus, oriculario specillo linamenta educenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:3)
Specillum tenue in foramina demittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:6)
Id quoque specillo significatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 5:4)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transiit, modioli quidem usus fere supervacuus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:4)
Ergo, qua plaga est, demitti specillum oportet neque nimis tenue, neque acutum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:5)
Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et lubricum occurrit, integrum id videri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:1)
Quin etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:1)
Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:6)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION