라틴어 문장 검색

Unumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 12:1)
Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:1)
Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 5:1)
Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 1:1)
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 2:1)
Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 6:1)
Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 5:1)
Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:1)
P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 2:1)
Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:4)
ADVERSUM istos qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 2:1)
Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 6:1)
Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae laudisque aestumandae contentio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 10:1)
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 1:1)
MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION