라틴어 문장 검색

Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:2)
Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:4)
omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장26)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)
Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus eceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:13)
Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장45)
Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:1)
Qui vero toto die, vel in vehiculo, vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum, sed lente ambulandum est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 12:1)
ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra praeradiant ductura nurum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:184)
non haec spectacula tempus poscere;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:215)
huc ades et tantae nobis edissere causas laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet, quae nova dotetur virgo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae31)
spectacula transit regia nec Rubro vilior iste mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIX)2)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
consumant totos spectacula montes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:164)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)

SEARCH

MENU NAVIGATION